Epistola II ad Timotheum*

Caput 1: Versus 12

Scio enim.Quasi dicat: Ideonon confundor,id est deficio, vel non frustra patior, quia promisit et verax est et potens: et ideo credidi illum ipsum, qui mihi reddet.Quia potens est.Spe et magnificentia Salvatoris securus est, quia quod commendat illi, in tuto est. Illi autem commendat salutem suam, ut hic pro illo patiens, salutem inveniat penes illum cum coeperit judicare, ut puniens infideles, istum dignum aeterna vita pronuntiet.
(* Traductions européennes)